Charter Document - 02520167
Charter Number: | 02520167 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum dei dilectis abbati monasterii sancte Marie in Reytenhaselac eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium sancte dei genitricis et virginis Marie in Reytenhaselach Salseburgensis dioecesis in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cistertiensium fratrum a vobis ante concilium generale susceptam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis de Scuren de Scidelorn de Scuneberch et Wesseberch grangias cum decimis terris possessionibus et omnibus pertinentiis earundem quas habetis in parrochia ecclesie sancti Laurentii de Halsbach decimas et possessiones quas habetis in loco qui Mons sancte Marie vocatur de Ingental et de Scuzzingen grangias cum decimis terris possessionibus et omnibus pertinentiis earundem quas habetis in parrochia ecclesie sancti Martini de Morringen molendinum unum cum aquarum decursibus et omnibus pertinentiis suis quod in eadem parrochia obtinetis grangiam unam que vocatur Auperch prope dictum monasterium sitam cum omnibus pertinentiis suis grangias tres quas habetis in loco qui vocatur ad Rufam domum cum decimis et omnibus pertinentiis earundem grangias tres cum decimis et omnibus pertinentiis earundem quas habetis in loco qui Westingorf nominatur grangias tres quas habetis in loco qui vocatur Harde cum decimis et omnibus pertinentiis earundem pratum unum quod habetis in loco qui Inteittenowe vulgariter nominatur molendinum unum quod medium molendinum vocatur cum aquarum decursibus et omnibus pertinentiis suis quod habetis ibidem de Gumachenleilchen de Curatingen de Windeberche de Gerchingen grangias cum decimis terris possessionibus et omnibus pertinentiis earundem quas habetis in parrochia ecclesie sancti Blasii de Perchirchen grangias quas habetis in loco qui nominatur Ripa cum decimis terris possessionibus et omnibus pertinentiis earundem grangias quas habetis in parrochia ecclesie sancte Marie de Burchinchen cum omnibus pertinentiis earundem molendinum cum aquarum decursibus et omnibus pertinentiis suis quod habetis ibidem grangiam unam cum decimis et omnibus pertinentiis suis quam habetis in loco qui Musfagulus nominatur decimas terras et possessiones quas habetis iuxta fluvium quod nominatur Ripa piscariam quam habetis ibidem grangiam unam sitam in oppido quod nominatur Hellin cum omnibus pertinentiis suis grangiam unam cum omnibus pertinentiis suis quam habetis in loco qui nominatur Cremis grangiam unam cum omnibus pertinentiis suis quam habetis in loco qui nominatur Berchen grangias tres quas habetis in loco qui Winthetchen vulgariter nominatur cum omnibus pertinentiis earundem grangias et decimas quas habetis in villa que nominatur Langwattingen cum omnibus pertinentiis suis decimas terras et possessiones quas habetis in parrochia ecclesie sancti Iohannis de Lencolttal cum terris pratis vineis nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis Sane laborum vestrorum de possessionibus habitis ante concilium generale ac etiam novalium que propriis manibus aut sumptibus Colitis de quibus novalibus aliquis hactenus non percepit sive de ortis virgultis et piscationibus vestris vel de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extor quere presumat Liceat quo que vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere ac eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere quod si quis forte retinere presumpserit licitum sit vobis in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari absque consensu totius capituli vel maioris aut sanioris partis ipsius Si que vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestre domus astrictus sine licentia et consensu abbatis et maioris partis capituli vestri pro aliquo fideiubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra summam capituli vestri providentia constitutam nisi propter manifestam domus vestre utilitatem Quod si quis forte facere presumpserit non teneatur conventus pro hiis aliquatenus respondere Licitum sit vobis preterea in causis propriis sive civilem sive criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium ius vestrum valeat in aliquo deperire Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus vel quelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire vel iudicio seculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat nec ad domos vestras causa ordines celebrandi causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi venire presumat nec regularem electionem abbatis vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cistertiensis ordinis se aliquatenus intromittat Si vero episcopus in cuius parrochia domus vestra fundata est cum humilitate ac devotione qua convenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent vobis conferre renuerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios novitios benedicere ac alia que ad officium suum pertinent exercere et vobis omnia ab alio episcopo percipere que a vestro fuerint indebite denegata Illud adicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta ut scilicet abbates ipsi episcopo salvo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum sive pro oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere sed hec omnia gratis vobis episcopus dioecesanus impendat Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat Quod si sedes dioecesani episcopi forte vacaverit interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc imposterum proprio episcopo nullum preiudicium generetur Quia verum interdum proprii episcopi copiam non habetis si quem episcopum Romane sedis ut diximus gratiam et communionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis per vos transire contigerit ab eo benedictiones vasorum et vestium consecrationes altarium et ordinationes monachorum auctoritate apostolice sedis recipere valeatis Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inibi constitutas suspensionis excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverint sive etiam in mercennarios vestros pro eo quod decimas sicut dictum est non persolvitis sive aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt seu benefactores vestros pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adiuverint in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tanquam contra sedis apostolice indulta prolatam decernimus irritandam nec ille littere firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra indulta privilegiorum apostolicorum constiterit impetrari Preterea cum commune terre fuerit interdictum liceat vobis nichilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et in predictis decimis moderatione concilii generalis Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de per patrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Urbanus catholice ecclesie episcopus ss + Ego Odo Tusculanus episcopus ss + Ego Stephanus Prenestinus episcopus ss + Ego frater Iohannes Portuensis et sancte Rufine episcopus ss + Ego Radulphus Albanensis episcopus ss + Ego Henricus Ostiensis et Velletrensis episcopus ss + Ego Ancherus tituli sancte Praxedis presbyter cardinalis ss + Ego frater Guido tituli sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis ss + Ego Guillelmus tituli sancti Marci presbyter cardinalis ss + Ego frater Anibaldus basilice XII apostolorum presbyter cardinalis ss + Ego Riccardus sancti Angeli diaconus cardinalis ss + Ego Iohannes sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis ss + Ego Ottobonus sancti Adriani diaconus cardinalis ss + Ego Iacobus sancte Marie in Cosmydin diaconus cardinalis ss + Ego Gottifridus sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis ss + Ego Vbertus sancti Eustachii diaconus cardinalis ss Dat apud Vrbem veterem per manum magistri Michaelis de Tholosa sancte Romane ecclesie vice cancellarii VIII kal iulii indictione VII incarnationis dominice anno MCCLXIIII pontificatus vero domni Urbani pape IIII anno tertio