Charter Document - 02520166

Charter Document - 02520166


Charter Number: 02520166
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1264
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum dei dilecto filio preposito ecclesie Salzeburgensis salutem et apostolicam benedictionem Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilecti filii abbas et conventus monasterii sancte Marie in Reytenhaslach Cisterciensis ordinis Salzeburgensis dioecesis quam predecessores eorum terras decimas possessiones redditus iura iurisdictiones et quedam alia bona ipsius monasterii nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad firmum et sub censu et etiam sine censu datis super hoc litteris penis adiectis factis renuntiationibus et iuramentis interpositis in enormem lesionem eiusdem monasterii concesserunt quorum aliqui dicuntur super hiis a sede apostolica confirmationis litteras impetrasse Quia igitur nostra interest lesis monasteriis subvenire discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus ea que de bonis eiusdem monasterii alienata inveneris illicite vel distracta ad ius et proprietatem ipsius non obstantibus litteris penis renuntiationibus iuramentis et confirmationibus supradictis studeas legitime revocare contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Dat apud Vrbem veterem V idus maii pontificatus nostri anno tertio