Charter Document - 02520163

Charter Document - 02520163


Charter Number: 02520163
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Frater Thomas miseratione divina episcopus Squillacensis pro reformatione ecclesie Salzburgensis ad partes Alamannie a sede apostolica nuntius destinatus religioso viro amico in Christo karissimo R abbati in Reitenhaslach salutem in domino Personam vestram quam sincera in domino caritate diligimus volentes quantum cum deo possumus honorare presentium vobis tenore committimus quod incendiarios homicidos laicorum dumtaxat raptores et predones ac alios viros de male acquisitis habentes dummodo iidem bona huiusmodi habita quibus reddere tenentur ignorent possitis auctoritate nostra absolvere et eis iniungere penitentiam salutarem Hoc autem vobis concedimus usque ad numerum vicesimum quartum peccatorum hominum predictorum proviso quod predicti XXIIII viri propter casus huiusmodi per quos deberent apostolicam sedem adire expensas quas ad Romanam curiam eundo stando et redeundo facerent vobis ad opus monasterii vestri iuxta vestre provisionis arbitrium satisfaciant competenter Dat in Solio XVI kal iunii anno domini MCCLXIII