Charter Document - 02520160

Charter Document - 02520160


Charter Number: 02520160
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1261
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vlricus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus presens scriptum [intuentibus] in perpetuum lila liberalitatis actio que sua beneficia sic Ordinate dirigit ut sui receptoris ditans indigenciam donatoris simul augeat facultatem dignis est in domino laudum evehenda titulis et multi favoris munere prosequenda ut cum gracia fuerit in beneficiis liberalis in laudum et favoris muneribus fiat liberalitas graciosa quam vere prosequitur locus ewangelicus ubi veritatis sponsio pro particula retribucionis indebitum se inducit centuplicatum promittens premium non solum donantibus sed et sua dimittentibus propter deum Et ne particularis eius fiat solucio que iuxta leges seculi creditoribus multa parit incommoda vitam una cum isto centuplo dat eternam Attendentes igitur sancte memorie predecessores nostri archiepiscopi quod illa liberalitas que circa pia loca in honorem dei et gloriose genitricis sue difunditur Sorte persolvitur et usura venerabilibus in Christo fratribus abbatibus et conventui de Raitenbaslach ac per eos ipsorum monasterio possessiones aliquas et redditus tunc ad ecclesiam nostram pertinentes in anime sue remedium contulerunt Et quia donaciones huiusmodi venerabiles in Christo Hainricus abbas et conventus eiusdem monasterii sibi confirmari per nos humiliter petiverunt nos desiderantes esse participes illius premii quod ipsi predecessores nostri per ipsa donaria meruerunt donaciones ipsas per eosdem factas ipsis abbatibus conventui et monasterio de consensu capituli vel que in futurum eis facte fuerint eisdem modis gratas et ratas habemus et omnes illas eis auctoritate presencium confirmamus Et in huius confirmacionis nostre testimonium presentem litteram eis concedimus sigilli nostri munimine roboratam Dat in Purchusen X intrante aprili anno domini millesimo CC sexagesimo primo