Charter Document - 02520159
Charter Number: | 02520159 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Vlricus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus per suam provinciam constitutis salutem in omnium salvatore Ut ad laudem gloriose virginis cuius laudem et gloriam chori iubilant angelorum devocio fidelium invitetur libenter animum nostrum apponimus ut dum ipsa mundi domina devotorum laudem recipiat supplicibus suis plenitudinis sue graciam parciatur et eius interventu gracie misericordia cuius mater est ipsa domina reatus nostros diluat qui peccatorum in nobis maculas depinxerunt et ideo recto conveniencie metimur modulo quod ecclesie in eius honorem et in sue laudis amplitudinem dedicate prerogativam aliquam habere debeant specialem Cum igitur ecclesia prope Raitenhaslach in monte eiusdem beate virginis sita dedicata sit in honore ipsius et ad insignia sue glorie sit constructa ut in anniversario dedicacionis eiusdem tanto libencius ad illam congregacio fluat fidelium ad glorie altitudinem ipsius gloriose virginis ymnizandam nos omnibus Christi fidelibus tunc ad eandem ecclesiam causa devocionis et honoris regine celorum confluentibus qui de peccatis suis vere contriti fuerint et confessi quadraginta dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus Et ecce sicut in tenacitate parcitas sic in donis prodigalitas est culpanda maxime ubi quis in rebus est prodigus alienis indulgencias quas olim Chymensis episcopus eiusdem ecclesie dedicator quasi per prodigalitatis modum ibidem statuit per octavam dedicacionis eiusdem anno quolibet duraturas ex nunc decernimus irritas et inanes eo quod in nostra dyocesi indulgencias tales facere preter conscensum ordinarii nemo potest Hoc eciam attendimus quod cum ipsa ecclesia dicto cenobio de Raitenhaslach adeo sit vicina quod per strepitus qui ibidem fierent et contemplacio et devocio fratrum in eodem deo famulancium possent aliqualiter impediri cum illic per tympana fistularum sonitus et tumultum populi per omnes octo dies illos plures insolencie fieri consuevissent et quod in tantum fratres ipsi proprie vocis restringunt Organa ne eciam suo famine devocio vel contemplacio cuiusquam in ipso monasterio valeat prepediri Dat in Purchusen VII intrante aprili anno domini millesimo CC sexagesimo primo