Charter Document - 02520155
Charter Number: | 02520155 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Hainricus dei gratia comes palatinus Renia dux Bawarie omnibus hec scripta intuentibus salutem in perpetuum Ad noticiam pervenire volumus universorum quod fidelis noster Otto miles de Walde una cum seniore filio suo in nostra constitutus presentiac de voluntate et assensu uxoris sue cessit et renuntiavit libere et absolute omni iuri quod sibi ratione comitie usurpaverat in prediis ecclesie Raitenhaselah sitis in terminis Cydelarn tam in acquisitis quam in perpetuum acquirendis reservato sibi dumtaxat iudicio furti et sanguinis sicut in privilegiis ecclesie prefate plenius continetur [] Hec autem cessio et renuntiatio facta est sub tali formula pactionis quod abbas et fratres ecclesie memorate dederunt VI talenta denariorum Salzburgensis monete pro solvenda quadam curia Vrioltsmos dicta que cuidam fuerat obligata quam Chvono de Toerringen supradicto Ottoni assignavit iure perpetuo possidendam Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa hanc paginam scribi et nostri munimine sigilli fecimus roborari Huius rei testes sunt dominus Otto prepositus Salzburgensis pincerra de Vlugelsperc Ekkehardus de Tanne Berhtoldus de Schiltperch milites Hainricus domini ducis notarius Nycolaus Fridericus monachi de Raitenhaselah et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLX in assumptione beate Marie virginis in castro Burch[usen]
Markups
Names Markup:
Hainricus dei gratia comes palatinus Renia dux Bawarie omnibus hec scripta intuentibus salutem in perpetuum Ad noticiam pervenire volumus universorum quod fidelis noster Otto miles de Walde una cum seniore filio suo in nostra constitutus presentiac de voluntate et assensu uxoris sue cessit et renuntiavit libere et absolute omni iuri quod sibi ratione comitie usurpaverat in prediis ecclesie Raitenhaselah sitis in terminis Cydelarn tam in acquisitis quam in perpetuum acquirendis reservato sibi dumtaxat iudicio furti et sanguinis sicut in privilegiis ecclesie prefate plenius continetur []embed Hec autem cessio et renuntiatio facta est sub tali formula pactionis quod abbas et fratres ecclesie memorate dederunt VI talenta denariorum Salzburgensis monete pro solvenda quadam curia Vrioltsmos dicta que cuidam fuerat obligata quam Chvono de Toerringen supradicto Ottoni assignavit iure perpetuo possidendam Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa hanc paginam scribi et nostri munimine sigilli fecimus roborari Huius rei testes sunt dominus Otto prepositus Salzburgensis pincerra de Vlugelsperc Ekkehardus de Tanne Berhtoldus de Schiltperch milites Hainricus domini ducis notarius Nycolaus Fridericus monachi de Raitenhaselah et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLX in assumptione beate Marie virginis in castro Burch[usen]