Charter Document - 02520154

Charter Document - 02520154


Charter Number: 02520154
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Evanescunt simul cum tempore que geruntur in tempore nisi litterarum testimonio et voce testium perhennentur Obinde ego Otto de Walde notifico tam presentibus quam futuris quod de consilio ac voluntate uxoris mee necnon et heredum meorum domino abbati et conventui in Raitenhaselach in concambium dedi dimidiam curiam in Lovbenpach que in dotem cesserat uxori mee eius super hoc consensu accedente Pro iam dicta vero dimidia curia ab prefato abbate et conventu duo predia scilicet Frioldesmos et Tanne ab ipsis recepi in concambium filio quoque meo cedente liti quam habebat super manso in Weidingen voluntarie ac sollempniter ius omne abdicando Ut autem hoc factum perpetuum robur optineat firmitatis presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Affuerunt preterea testes ydonei de conventu dominus Heinricus abbas Vlricus prior Fridericus cellerarius de laicis Chvono de Toerring Fridericus frater eius Chvnradus de Talhaim Ortolfus de Winchel Chvnradus de Stadel Heinricus de Hvob Rvodolfus de Talheim Acta sunt hec anno domini MCCLX indictione III