Charter Document - 02520153

Charter Document - 02520153


Charter Number: 02520153
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quoniam personis religiosis iure devocionis incumbit quatenus salutis propositum in cordibus fidelium divinitus informatum pro viribus ad effectum perducant salutarem idcirco nos frater Heinricus dictus abbas in Raittenhaslach una cum conventu nostro notum facimus tam presentibus quam futuris quod cum domino Wernhero militi et magistro coquine Saltzburgensis electi redditus decem marcarum emere teneremur eidem predium nostrum in Mennenbach quod solvit tria talenta assignavimus nomine et titulo empcionis Residuam vero partem redituum supradictarum decem marcarum prefatus Wernherus divina preventus gracia sibi suisque posteris celestem volens mercari gloriam ecclesie nostre relaxavit pro sua suorumque omnium parentum et heredum vivorum seu mortuorum salute perpetua tali tamen peticione premissa quatenus sui et dictorum parentum suorum specialius tamen et expressius ipsius patrisque sui Gotfridi et matris sue Benedicte domine Machtildisa uxoris sue prioris domini Eberhardi quondam Saltzburgensis archiepiscopi preterea filii sui Iacobi domine Gerdrudis uxoris sue secunde perennis memoria fiat apud nos in missa cottidiana de sancta Maria et in alia similiter missa cottidiana pro defunctis Insuper ut cum fraternitate communionem omnium bonorum nostrorum et communis oracionis participacionem obtineant que fit per ordinem Universum et participacionem solempnis elemosine que fit in cena domini et in die omnium animarum super relaxacione predictorum redituum sepenominatus Wernherus hoc eciam adicere curavit ut in die beati Iacobi fratribus copiosius amministretur Verum quia opus bonum tam feliciter inchoatum exitu feliciore consummare cupimus universa hec secundum formam prescriptam nos acceptare firmiter tenere strennue persolvere promittimus atque statuimus Preterea super hiis omnibus presentem cartam nostri sigilli veritate signatam predicto domino Wernhero suisque heredibus in testimonium assignavimus sempiternum Datum in Raittenhaslach anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo duodecimo kal ianuarii