Charter Document - 02520152

Charter Document - 02520152


Charter Number: 02520152
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus dei gracia comes palatinus Rheni dux Bawarie Universis Christi fidelibus innotescat quod cum Boppone filio Bopponis de Rehpokking adhuc in etate tenera degente per tutores ipsius predia subnotata videlicet in Pvhsing duo Holtzheimc duo Auperch unum Pircheh unum Heide unum ze Made unum Chopel unum ad possessionem ecclesie de Raitenhaselah venditionis titulo transivissent idem Boppoiuvenis postmodum ad maiorem etatem provectus in nostra quoque presentia constitutus vendicionem predictam sua ratihabicione eidem ecclesie confirmavit cedens publice ac renuntians omni iuri vel impeticioni que sibi in bonis prenominatis competierunt vel competere poterant in futurum In cuius rei memoriam et cautelam perennem eidem ecclesie presentem litteram dedimus nostri sigilli robore conamunitam cum testibus annotatis qui sunt Otto prepositus Salzburgensis Albertus Liutzman Sifridus de Frawenhoven Sifridus de Frawenberch Heinricus de Rorbach Ortelibus de Walde Sifridus de Inzing Wernhardus de Frenching Heinricus notarius Heinricus de Pvhsing Chvnradus Loter Eppo de Gvfelheim Chvnradus de Eichelperch Rvdgerus de Schoenenlindenn et alii quam plures Act in Pvrchvsen anno domini MCCLVIIII XV kal decembris