Charter Document - 02520151
Charter Number: | 02520151 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Oblivionis cognoscitur minari periculum quicquid litterarum testimonio non firmatur Huius itaque rationis intuitu notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod nos Hartmannus dei gratia comes de Werdenberc una de consensu et voluntate Elysabet uxoris nostre comitisse in Chreiburc ob remedium anime nostre parentumque nostrorum ecclesie beate Marie in Raitenhaselach contulimus curiam nostram sitam in villa Nidergoltsovwe in manus domini Hainrici abbatis pleno iure perpetuo possidendam Ut autem hec donatio nostra robur obtineat firmitatis hanc paginam nostri inpressione sigilli necnon uxoris nostre decrevimus roborare Huius donationis testes sunt dominus Otto de Frovwenber Hainricus Rorer Hainricus Gestlid Fridericus de Mitterkirchen milites Otalger de Sigenheim Lvdewicus de Frenkingen magister Vlricus medicus Nycolaus monachus et custos in Raitenhasel[ach] et alii quam plures Acta sunt hec anno gratie MCCLIXVI non maii dat in Burchvsen