Charter Document - 02520150

Charter Document - 02520150


Charter Number: 02520150
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1259
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus dei gratia comes palatinus Reni dux Bawarie omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in perpetuum Scire vos cupimus universos quod fidelis noster Ortliebus de Walde divina inspirante gratia anime sue precavens in futurum in nostra constitutus presentia renuntiavit libere et absolute omni iuri quod sibi usurpaverat ratione et nomine cometie in prediis ecclesie Raeitenhasla sitis in terminis Cydelarn tam acquisitis quam in perpetuum acquirendis iudicio sanguinis et furti sibi solummodo reservato sicut in privilegiis prefate domus pl[en]ius [conti]netur Insuper ad resarcienda plene eiusd[em] ecclesie dampna necnon ob remedium anime sue parentumque suorum dimidiam curiam scilicet Lavbenpach predicto cenobio assignavit pleno iure proprietatis in perpetuum possidendam In huius igitur rei evidens testimonium hanc paginam conscribi et cum testibus subscriptis nostri munimine sigilli decrevimus roborari Testes sunt Chvnradus comes de Mvosburch pincerna de Flvgelsperch Liebardus de Tegernwach Vlricus de Chamerberch Berhtoldus de Frowenberch Rehwin de Purchsteten Heinricus Rorer Heinricusa de Hage Heinricus miles de Chnoesingen et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLIX in Castro Burchusen in presentia nostri