Charter Document - 02520149
Charter Number: | 02520149 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1258 - 1266 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus audituris tenorem presencium vel visuris frater C[hvnradus] dictus abbas in Zwetil salutem in omnium salvatore Ad tollendam contencionis materiam de cordibus posterorum utile est rerum acciones scriptis et attestationibus confirmari Quia vero religiosorum simplicitas et modestia plerosque reddunt ad eorum iniuriam proniores necesse est hiis que ad ipsos pertinent studiosius precaveri Innotescat igitur universis quod Chvradus de Puphhartsperge cum uxore sua Alheide filiisque suis Petro Heinrico et Wildungo filiabus quoque Elisabeth et Benedicta predium in Gvicke conventui de Reitenhasla a socero suo collatum sed ab ipso non sine iniuria usurpatum rei veritate comperta prefato conventui resignavit libere coram nobis adeo ut nulli successorum suorum sepe dictum conventum de premissa possessione impetendi habeant facultatem Ne ergo cuiuspiam malignitas hanc presumat conposicionem aliqualiter deturbare presentem litteram ipsis tradidimus sigilli nostri munimine et ad notacione testium roboratam Testes sunt frater Rvdlibus maior cellerarius in Zwetil Chvnradus de Thvringia et Waltherus de Wienna monachi ibidem Heinricus infirmarius Heinricus de Ristenberhce Otto de Otingen Chvnradus de Gizendorf conversi Fridericus de Crispelsteten et Vorhlibus seculares