Charter Document - 02520148
| Charter Number: | 02520148 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1258 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Ortlibus de Walde una cum uxore dicta Alhaide Chunrado de Steinchirchen et filio eiusdem presenti littera profitemur quod ecclesie beate Marie in Raytenh[aslach] pro duodecim libris in quibus eidem ecclesie C[hunradus] dictus de Steinchirchen in mutuo tenebatur nos porrecta dextra obligamus ad redditus unius libre donandos prefate ecclesie intra montes ubicumque locorum abbas et conventus inter bona nostra duxerint acceptare Prenominatus autem abbas de superabundanti pro nostro consilio dum sibi redditus assignabimus congrue respondebit Si autem hubam nostram in Vrslawe adiacentem curie quam ipsis pro remedio dicti C[hunradi] dedimus acceptare voluerint et eam forte pro quinque libris obligatam resolvere contigerit sepefate ecclesie pro eadem solucione V librarum dabimus redditus iterum unius libre et ipsi nobis similiter de superabundancia respondebunt dictus abbas et conventus Super eo autem tractatu presentem litteram in testimonium et cautelam fecimus sigillorum nostrorum robore communiri Testes Chunradus notarius Wernenhardus de Franchingen Heinricus Moerlo Perchtoldus de Steten Wernenhardus de Achmanne Heinricus de Snidehaim et alii plures Datum Purchuse anno domini MCCLVII in crastino Symonis et Iude
