Charter Document - 02520143

Charter Document - 02520143


Charter Number: 02520143
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte trinitatis et individue unitatis Ego Sivridus de Frowenhoven universis tam presentibus quam futuris hanc scedulam inspecturis prosperis habundare et semper in domino valere Ne bonorum studia et beneficia presentium aut futurorum memoria labantur scripto dignum duximus ut efficatius roborentur Pateat igitur singulis et universis Ottonem fidelem nostrum de Rifersperge nobis favente et annuente predium quod Friling nuncupatur ob meritum sui cenobio Raitenhaselah nobis et aliis pluribus presentibus beatissime virginis Marie querens gratiam plena liberalitate obtulisse simul et devotione tali scilicet conditione ut annis singulis censu XXX denariorum soluto sibi in vita sua remaneret et post vitam eiusdem predicte ecclesie integraliter cederet et absolute Ut ergo factum istud in perpetuum robur obtineat firmitatis nostri sigilli munivimus adpensione pariter et auctoritate Huius rei testes sunt dicti loci Waltherus abbas Vlricus prior Hainricus cellerarius Hainricus de Pvohpache Wernhardus cellerarius de Werde Vlricus frater suus Otto Snitzer servus cellerarii Chvnradus de Aichelperge officialis ecclesie et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLVII