Charter Document - 02520139
Charter Number: | 02520139 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ut que geruntur nostro tempore firmiora permaneant et quacumque noticia propagantur in posteros literarum solent noticia perhennari Sciant ergo presentes ac posteri quod Rvedegerus miles de Husmenningen ius obligationis sex solidorum quod in predio apud Ripam se habere asseruit ob honorem beate virginis ecclesie et conventui sancte Marie in Reitenhaslach me Heinrico de Harschirch presente resignavit Similter Cvonradus de Ysn iuri advocati quod in eodem predio habere se asseruit predicte ecclesie et conventui pro peccatis suis renunciavit ac per manum meam domino Salzburgensi episcopo resignavit Affuerunt autem testes Heinricus celerarius dictus de Gventheringen Heinricus plebanus de Halsbache Dithmarus miles dictus Vrivntuliese supranotatus R[vedegerus] miles et Tvringus filius eius de Husmenningen Albertus marscalcus de Dornberc Cvonradus de Eichelberc Willeheimus de Cvonratingen Cvnradus villicus de Stegenheim et alii quam plures Acta sunt hec apud ecclesiam sancti Rvperti in Gunbatenkirchi anno domini MCCLV idus iulii