Charter Document - 02520134

Charter Document - 02520134


Charter Number: 02520134
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Refusal
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Que geruntur sub bonorum hominum testimonio ut longe vivant in posteritatis memoria perennari solent voce testium seu testimonio literarum Innotescat ergo presentibus et sciant posteri quod ego Wernhardus dei gracia comes de Levnberc et Heinricus frater meus cum adhuc viveret super insula et prato in Bercha cum domino abbate suisque confratribus ecclesie sancte Marie in Reitenhaslach de iure proprietatis contendimus diutina contencione ipsis vero nihilominus tempore litis dictum locum possidentibus fenum et alia ad usus suos colligentes tamquam eiusdem loci veri possessores Cum autem H[einricus] frater meus de hoc mundo esset migraturus ius prefate ecclesie in supradicto loco publice protestando recognovit rogans quam intime quatenus occasione litis huiusmodi sepedictam ecclesiam deinceps non gravarem et sic ob honorem et reverenciam beate et gloriose virginis Marie contencioni cessimus ius nostrum si quod ibidem habere debuimus eidem ecclesie libere conferentes Huius rei testes sunt Heinricus de Hoholtingen Herwicus de Sivritsdorf Gotscalcus de Windungen Heinricus de Talheim Wolfgrim de Talheim Otto de Ried Berhtoldus Rvsc de Genchoven Milinger de Milingen Acta sunt hec anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto