Charter Document - 02520132

Charter Document - 02520132


Charter Number: 02520132
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Alhaidis relicta quondam comitis palatini Bawarie Rapotonis et filia nostra Elizabet notum facimus l universis quod nos pro quibusdam delictis dilectissimi mariti nostri pie memorie proprietatem predii nostri in Westendorf delegavimus super altare sancte Marie in Raitenhaslach tempore domini Waltheri abbatis eiusdem loci et hec delegatio est de voluntate fratris nostri Friderici iunioris burchrauii de Nuernberch et consilio confirmata Ut autem ipsa donatio rata permaneat et perpetuo inconvulsa presentem litteram sigillo predicti fratris nostri F[riderici] et proprio decrevimus roborare Huius rei testes sunt Gebhardus plebanus de Dietwert Hainricus plebanus de Ettenuelde dominus Hainricus de Achdorf miles Hainricus dictus Stemphaer et filius eius Hainricus Fridericus de Mitterchirchene Herwicus de Sifritstorf Wernherus de March Otto der Havnperg Chunradus de Westramschirchen et alii quam plures Datum anno incarnationis domini MCCLIIII III nonas iunii