Charter Document - 02520130
Charter Number: | 02520130 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Evanescunt simul cum tempore que geruntur in tempore nisi literarum testimonio et voce testium inmobile trahant fundamentum Innotescat igitur presentibus et sciant posteri quod me presente Heinrico de Harschirch et aliis nonnullis viris fide dignis presentibus Cvnradus de Ysin ecclesie sancte Marie et domino Walthero abbati in Reitenhaslach curiam in Cunbatenchirch que obligata fuerat nomine pignoris Vorico Sidenvadem et filiis suis pro X libris Ratisponensis monete qui etiam ius suum iamdicte ecclesie pro redemptione animarum suarum necnon et parentum suorum in prefata curia contulerunt Item mansum quo Albertus infeudatus est Lancwatingen quatuor mansi Rorbach I Hellenberge I Etichingen I hii VII mansi obligati sunt pro tribus libris Salzburgensis monete et pro VII libris Ratisponensis monete Item tercia pars in Etichingen et in Rorbach tercia pars et in duobus locis Studachi tercia pars hec sunt obligata pro X solidis Salzburgensium Item apud Wisbivnt unus mansus est obligatus pro LXX denariis Ratisponensibus Item apud Serlingen IIII Obrnswiber I Berchirch I Pupftal I Lech I Wolvoltingen II hi X obligati sunt pro VI et dimidia libris Ratisponensis monete In Cunbatenchirchend I in Hvoba I pro V et dimidio solidis Ratisponensis monete Item in Stegheim I pro Vr solidis Ratisponensis monete Wazmennigen I pro XII solidis Ratisponensis monete In predio quod vocatur Eigen II pro XII solidis Ratisponensis monete In Noppenberge II apud Ripam II in dem Haken I ista VII sunt obligata pro X solidis Ratisponensis monete Item Pheffingens I pro XII solidis Ratisponensis monete In Lechen et Breitenloch terciam partem decimarum Omnes vero decimas predictorum prediorum excepta curia in Gunbatenchirch et predio quo Albertus infeudatus est quorum proprietatem et omnia ad ea pertinencia cum supradictorum prediorum decimis consencientibus nobilibus viris Wipotone et Ottone fratribus de Toerringenu a quibus dictus C[unradus] eisdem bonis extitit infeudatus pro XXX libris Salzburgensis monete conparavit tali adiuncta condicione quod pro XXIII libris Ratisponensis monete et pro tribus libris Salzburgensis monete solverent pro quibus obligata fuerant bona sepe memorata Adibent autem huiusmodi vendicioni et emptioni testimonium Burchardus plebanus in Altenmveldorf Heinricus de Cventheringen supradicte ecclesie cellerarius Rvdegerus miles de Eich Albertus marscalcus Dornberc Wernhardus de Nivuarn Cvonradus Zvnrvedex Fridericus de Avramingen Willeheimus de Cvonratingen Cvonradus de Eichberc Insuper ut res ista maneat firmior ego Heinricus de Harschirch ad rogatum parcium presenti cyrografo sigilli mei firmamentum adhibui et munimen Actum publice in Mvldorf in domo domini abbatis incarnati verbi anno millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto