Charter Document - 02520128
Charter Number: | 02520128 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod Wipoto et Otto fratres de Torringen ad peticionem domini Waltheri abbatis in Raitenhaslach curiam et hubam in Conpatenchirchen cum decimationibus in parrochia Perckirchen que ad ipsos spectabant iure feodali ab episcopatu Salzpurgensi ab ipsis vero etiam habuit in feodo quidam Chunradus de Ysn ad satisfactionem iniuriarum que per eos predicte ecclesie hactenus sunt illate necnon pro eterna salute ipsorum sepe dicte ecclesie in Raitenhaslach libere tradiderunt cedentes in eisdem possessionibus omnimodis iuri suo Insuper etiam data fide promiserunt quod eandem donationem confirment coram domino electo Salzpurgensi prenominatas possessio nes fideliter resignando Huius rei testes sunt Ortlibus de Balde Albertus de Lentfridshaim Hainricus de Weithertingin Hainricus de Chnoesigen quidam dictus Has quidam dictus Chnuchaimar Hadmarus de Slehdorf Otto camerarius ab dem Walde et alii quam plures Facta sunt autem hec in Castro Trostperchi anno gratie MCCLI decimo octavo kal iulii et ego Ortlibus de Walde rogatus a predictis fratribus de Torringen presens scriptum sigillo meo addito et ipsorum sigillo decrevi fideliter confirmari