Charter Document - 02520123
Charter Number: | 02520123 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Quoniam ex antique et veteris corruptele fermento fluxa et labilis facta est humane memorie obliviosa teneritas summopere cautum esta et commodum necessarios et utiles actus fidelium tenaci scripturarum memorie commendari Cognoscat igitur generatio presens et futura quod ego Siboto de Tetilheim inspiratione divina commonitus duas curias dictas Hunoltingen et Buchberch quas proprietatis nomine possedi annis multis cum hominibus et pertinentiis suis in remedium anime mee et uxoris mee beate Marie in Reitenhaselha libere condonavi una cum uxore mea prefata ibidem sepulturam eligendo Ut autem hec donatio rata permaneat et inconvulsa presentem paginam exinde conscribi et sigilli mei munimine cum subscriptione testium feci roborari Sunt autem hii testes Hartmannus de Tutelhusen Kvono Techinger Ietenbecheg Heinricus de Witertingen Fridericus de Bartenhusen Magins de Rudolfestorf Acta sunt hec anno gratie MCCLIXVI kal aprilis