Charter Document - 02520122
Charter Number: | 02520122 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Suboriri solet a gestis hominum multa calumpnia nisi lingua bonorum virorum testes adhibeat aut scriptura Notum ergo sit omnibus ad quos presens scriptura pervenerit quod me Heinrico de Harschirch et aliis non paucis viris fide dignis presentibus Cvonradus de Ysin ecclesie sancte Marie et domino Walthero abbati in Reitenhaslach curiam in Berchirch et omnia ad eam pertinentia pro XVI libris Salzburgensis monete et XI libris Ratisponensis monete conparavit et eam per manum meam et filiorum meorum domino Philippo Salzburgensis ecclesie archei lecto a quo idem C[vnradus] eadem curia in fedatus extitit resignavit qui etiam de sua speciali gratia prefatam curiam supradicte ecclesie sancte Marie in Reitenhaslach perpetuo indulsit libere possidendam Huius autem vendicionis et emptionis testes sunt Heinricus de Gventheringen sepe dicte ecclesie tunc temporis cellerarius Saxo vicedominus de Mveldor Rvedegerus miles de Eich Albertus marscalcus de Dornberci Fridericus de Avramingen Cvonradus Zvnrvdek Heinricus braxator de Mveldorf Ut autem huiusmodi contractus nullius successoris supradicti C[vnradi] de Ysin inprobitate possit in irritum revocari nullaque diuturnitate temporis valeat aboleri ego Heinricus de Harscirhc presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Acta sunt hec incarnati verbi anno MCCLI Mveldorf in ecclesia sancti Nycolai