Charter Document - 02520121

Charter Document - 02520121


Charter Number: 02520121
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Res geste memoriam fugiunt nisi litteris alligentur Inde est quod ego Hainricus dei gracia prepositus et archidiaconus Kymensis cum universitate capituli sui posteris presentium que noticie scripto transmitto concambium prediorum quod factum est inter nos et dilectum in Christo fratrem domnum W[altherum] venerabilem abbatem in Raitenh[aslach] suorum consentiente congregatione fratrum duo predia Lengem[ose] videlicet et Pfheffingen in proprietatem et in usum sue ecclesie dantes et versa vice dimidium mansum aput Hoholtingen ab ipsis recipientes sub ea condicione ut iam dictum concambium utriumque ratum et inconvulsum permaneat in perpetuum subscriptione testium et appensione sigillorum utriusque ecclesie data Testes nostre partis hii sunt H[ainricus] prepositus F[ridericus] cellerarius L kamerarius et alii Otto de Ascwoe H[ainricus] de Dorfpach et filius eius senior Hungerus de Giebingen de familia ecclesie Chunradus pistor Rudegerus subcellerarius Rapoto servus prepositi et alii quam plures Actum aput Kymesse anno gracie domini LI regnante domino nostro Iesu Christo