Charter Document - 02520120
Charter Number: | 02520120 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Quoniam rerum summa paulatim deficiente ad nichilum veniet quod fuit ante nihil et mortalium propagini per mortis excidium cadente ex omnibus nil provenit nec remanet preter sola merita ut catholice fidei certissima ratio asseverat Opera enim illorum secuntur illos ego Wernhardus de Vttendorf iuste et religiose de resurrectione cogitans contuli ecclesie sancte Marie in Raitenhaslach pro remedio anime mee et Agnetis dilecte uxoris mee matrisque ipsius ad quarum fidelem instantiam talia facta processum habuerunt curiam unam Mairingen nominatam cum omnibus appenditiis cultis et incultis agris pratis silvis competis et ius piscationis in lacu qui lingua vulgari Ydnerse vocitatur cum predio secus eundem lacum sito cui vocabulum est Selieten in quo piscator residentiam habebit itemque in alio stagno quod vulgo Herratingerse dicitur similiter ius piscationis non pro tempore vel loco sed plenariam quando placuerit piscandi habeant facultatem et hec sub tali forma ut pauperes Christi monachi scilicet qui in loco supradicto deo die noctuque deserviunt exinde pascantur et nos orationibus suis domino commendare studeant Sed quoniam per successionem temporum a memoria mortalium labuntur que tamen fideliter sunt sancti ita ut huius facti pactio rata firma et inconvulsa permaneat presens scriptum quasi pro cyrografo comparantes sigilli nostri appensione pro diuturne a stipulationis cautela roboravimus Pro maiori etiam huius rei firmamento testium ydoneorum numerus infra adnotatus invenitur Ainwicus de Salarn Herrandus frater suus Marquardus de Pfafsteten Heinricus de Swiper Eribo de Engilschalchingene Vlricus de Anheim Chvnradus zolnere Gebhardus de Irnprehtingen Alrammus iudex Heinricus iudex de Meilchaym Heinricus de Ror ministerialis milites Sifridus de Ymzingen Meinhardus de Patheringen Heinricus de Hohinmosef et alii quam plures cum in ore duorum aut trium testium omne constare secundum leges dicatur verbum rite promulgatum Acta sunt autem hec anno gratie MCCLI regnante Bawarie illustri principe Ottone sub venerabili abbate Walthero tocius orbis atque poli monarchiam tenente domino nostro Iesu Christo cui honor est et gloria in secula seculorum amen