Charter Document - 02520119
Charter Number: | 02520119 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1250 - 1257 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus hoc presens scriptum intuentibus innotescat quod Vlricus Vitulus de Purchusen per bonas ammonitiones et sancti spiritus infusionem libero animo deliberavit cum venerabili domino abbate Walthero de Raitenbaslach sic quod si absque testamento decesserit quod deus avertat eidem claustro predium Vberachir adiacens quod vulgo super Puhil dicitur deputavit quod predium singulis annis XL denarios solvit Si vero cum bono testamento decesserit immo ipso vita superstite X libras cum quibus aliud predium comparent loco predicti predii exsolvet Ceterum est quod prefatus dominus abbas Vlrico firmiter laudavit e converso quod ubicumque debitum humane carnis resolverit sibi concedat sepulturam ad claustrum prenominatum Insuper idem Vlricus si decesserit sine testamento ordinavit de quadam curte sua Horbach quod singulis annis de eadem una libra Ratisponensium solvatur que pauperibus erogetur attamen dominus abbas laudavit quo virum fidelem et providum super eandem curiam constituat qui hanc elemosinam in memoriam et salutem anime ipsius tribuat sicut superius est distinctum videlicet in festo beati Mychahelis Item Ranshouen deputavit quoddam predium prope Mowerchirchen quod Biburch nuncupatur quod singulis annis LX denarios solvit si decesserit absque testamento Pro obligationibus domini abbatis de Paevren et claustri eiusdem ad consilium sepe dicti abbatis de Raitenhaslach secundum quod eum adhoc super hiis induxerit de bona voluntate libenter cupit adimplere tali tamen pacto mediante quod si prenominato abbati in eisdem obligationibus in tantum relaxaverit alia bona possideat sine peccato Super obligationibus domine de Vttendorf etiam ad informationem et consilium sepe dicti abbatis in relaxando procedet Preterea eadem nobilis absque pignore in XXXVIII libris Salzburgensium tenetur eidem quas ipsi relaxat si decesserit absque testamento Quandocumque obligationes suas redimi ere voluerit remittet quod competens poterit placere Item a dominis de Schaevnberch obligationes possidet pro LX libris Ratisponensium et curiam pro XXV libris Salzburgensium quam solutam dimittet dum se presentaverit presentie ipsorum Quod si medio tempore finierit vitam X libras Ratisponensium in obligationibus ipsorum eis relaxabit Item a dominis de Leunberch possidet obligationes pro XXX libris Ratisponensium et XXVII libris Salzburgensium Quod si decesserit easdem XXVII libras Salzburgensium et X libras Ratisponensium etiam remittet eisdem Item a domino de Ahaym obligationibus utitur pro XXIIII libris Salzburgensium cui VIII libras remittet A fratribus de Vnchusen pro X libris Ratisponensium obligationes possidet quibus III libras relaxabit Item a pueris Stempfarii curiam possidet iure obligationis pro VIII libris Ratisponensium et VIII libris Salzburgensium quibus VIII libras Salzburgensium remittet Hec omnia fient si decesserit sine testamento Item a domino episcopo Salzburgensi obligationes possidet pro C libris Salzburgensium que sunt penitus inculte et desolate Item ad ecclesiam sancti Iacobi in Purch[usen] videlicet ad opus illius ecclesie III libras constituit Salzburgensium plebano etiam tunc super vivente XII solidos Salzburgensium et provisoribus eiusdem tunc temporis dimidiam libram Quod si ut sepius prenotavimus absque testamento viam universe carnis fuerit ingressus predicta pecunia super estuario ipsius requiratur et estuarium loco eorundem denariorum habeatur causa pignoris quousque persolvantur Preterea de minoribus factis et obligationibus ac aliis suis peccatis sive malis deo omnipotenti satisfacere est paratus ex permissione divina et clementia salvatoris Iesu Christi concedente Hec omnia ab ipso rata et firma tenentur nisi infortunio et sinistris eventibus vel a domino duce sive paupertate grandi preventa ab predictis bonis supramemoratis sequestretur