Charter Document - 02520118

Charter Document - 02520118


Charter Number: 02520118
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Phylippus dei gracia electus ecclesie Salzburgensis apostolice sedis legatus omnibus presentem paginam inspecturis perpetuum eius vigorem Quia dominus Liebhardus de Tegernwach ministerialis ecclesie nostre ob salutem anime sue ac progenitorum suorum altare quoddam in monasterio Raitenhaselach in honore undecim mille virginum erexit noviter et fundavit eidem altari in dotem curiam quandam sitam apud Cumpatenchirchen quam iure feudali a nostra tenebat ecclesia deputando nos piis locis succurrere cupientes devotionem etiam dilectorum in Christo abbatis loci prefati et conventus qua constanter nobis nostreque adberent ecclesie attendentes donationem pretactam ratam habere et per successores nostros haberi volumus atque firmam eidem monasterio proprietatem que ad nostram hactenus in eadem curia pertinebat ecclesiam concedentes Et ut donationis huius ratihabitio ipsi monasterio per successores nostros perpetuo observetur hanc sibi dedimus litteram sigilli nostri munimine insignitam Sunt etiam huius rei testes Otto prepositus Salzburgensis Richerus abbas sancti Petri Otto comes de Plaien Gerhohus de Radekke Otto de Walde Rvedegerus de Aich et alii quam plures Act huius in Raitenhaselach kal maii anno domini millesimo CCLVIII indictionis