Charter Document - 02520117
Charter Number: | 02520117 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ph[ilippus] dei gracia electus ecclesie Salzburgensis apostolice sedis legatus universis ministerialibus ceterisque fidelibus ecclesie sue ad quos littera hec pervenerit graciam suam et omne bonum Cum ex officio pastorali defensores cenobiorum et ecclesiarum esse merito teneamur nos attendentes devocionem dilectorum nobis Wal[theri] abbatis in Raitenhaslach tociusque eiusdem ecclesie conventus ipsum abbatem et fratrem Chunradum procuratorem cenobii supradicti cum salina eiusdem nemoribus aquis Hgnis pascuis possessionibus et aliis quocumque nomine censeantur in nostram protectionem recepimus specialem ita quod dampna eiusdem cenobii a quocumque illata fuerint deinceps propria volumus per omnia reputare precipientes sub optentu gracie nostre ut a lesionibus cenobii antedicti et fratris Chunradi procuratoris eiusdem omnimodis ulterius desistentes eum et prefatum abbatem in singulis eiusdem ecclesie ordinacionibus habeatis ob nostri reverenciam diligentius commendatos ut devocionem vestram hac in parte cum graciarum actionibus possimus merito commendare Dat in Weruen VIII idus febr VIII indictione