Charter Document - 02520115

Charter Document - 02520115


Charter Number: 02520115
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1249
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Philippus dei gracia electus ecclesie Salzburgensis apostolice sedis legatus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in domino Ne gesta rerum elabantur cum tempore modernorum etas consuevit ea litterarum testimonio perennare Hoc igitur scripto notum facimus tam presentibus quam futuris quod attendentes devocionem dilectorum in Christo Waltheri abbatis de Raitenhaslach eiusdemque monasterii conventus quam ecclesie Romane nobisque ac nostre ecclesie exhibent cottidie per effectum ipsis omnes donaciones seu libertates quibuscumque nominibus censeantur factas per antecessores nostros et maxime per clare memorie dominum Eberhardum quondam archiepiscopum Salzburgensem non obstante si quas fecit sue excommunicacionis tempore ratas et gratas habentes per omnia de consensu nostri capituli auctoritate presencium confirmamus in huius nostre confirmacionis et ratihabicionis evidens testimonium prefato conventui in Raitenhaslach hanc dantes litteram sigilli nostri munimine insignitam Dat huius in Mittersel anno domini MCCLVI kal ian VIII indictione