Charter Document - 02520114
Charter Number: | 02520114 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quia facta modernorum nisi apicibus et testimonio fidelium et probatorum virorum roborentur oblivioni de facili traduntur hinc est quod nos Gozo iudex in Chrems qui et ius montanum possidemus tam presentibus quam futuris notum fieri decrevimus quod dominus Baltherus abbas in Raytenhaslach per manum nostram domum quandam in Chrems infra muros sitam aput Vlricum civem predicte civitatis qui cognomento Plaettl nuncupatur et privignum eius Vlricum in Wyenna pro XXX duobus talentis comparavimus et hoc nullius contradiccione obstante Et ne talis empcio in posterum ab ullo mortalium possit cassari vel eciam revocari eam sigilli nostri munimine decrevimus roborari Testes vero huius rei sunt hii dominus Perchtoldus abbas sancte Crucis frater Nicolaus de Raytenhaslach frater Albertus de Alderspaeh P[e]rnfridus decanus in Chrems Hainricus de Radendorf Walchvonus Worco Helmvicus et frater suus Vlricus Pilgrinus et Gotfridus fratres iudicis Heinricus de Egenbvrch Hugo der Leubes Chunradus Rufus Perchtoldus Maentelar Arnoldus preco et alii quam plures Acta sunt hec anno ab incarnacione domini MCCXLVII VIII idus septembris