Charter Document - 02520109

Charter Document - 02520109


Charter Number: 02520109
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1246
Date type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Nos Otto dei gratia comes palatinus Rheni dux Bawarie feliciter amen Pateat universis tam presentibus quam futuris Christi fidelibus quod nos ob reverentiam dei omnipotentis ac omnium sanctorum necnon in remissionem peccaminum nostrorum ecclesie Cisterciensis ordinis in Raitenhasela talem concessimus gratiam videlicet quod fratres illius ecclesie victualia sua de prediis suis provenientia in ascensu et descensu per aquas et terras in tanta deferant libertate quod nullus murariorum aut officialium nostrorum in Castro nostro Obernberge commorantium rerum occasione eisdem fratribus pertinentium aliquam mutam seu exactionem ab eis requirere audeat vel presumat In huius igitur facti memoriam presentem paginam conscribi et sigillari fecimus Huius rei testes sunt Lvdewicus iunior dux Bauuarie Cunradush comes de Wazzerburch Rapoto palatinus comes Bawarie Wernhardusi et Hainricus comites de Lewinberch Hainricus de Showinberch Wernhardus de Vttendorf nobiles Hainricus prepositus de Chiemissem Fridericus capellanus Rapoto diaconus Ortolfus de Laimingen Eberbardus de Klieheim et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCXLV VII kal augusti IIII indictionis in Castro Purchvosin