Charter Document - 02520108

Charter Document - 02520108


Charter Number: 02520108
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1246
Date type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Chvnradus comes de Wazzerburch feliciter amena Pateat universis Christi fidelibus tam presentis quam futuri temporis quod nos ob reverentiam dei et omnium sanctorum et in remissionem omnium peccaminum nostrorum ecclesie Cysterciensis ordinis in Raytenhasil talem gratiam prestamus videlicet ut fratres illius ecclesie victualia sua in ascensu et descensu et alia sibi pertinentia in tanta per terras et aquas deferant libertate quod nullus mutariorum aut officialium nostrorum in Castro nostro Viehtinstein vel alibi conmorantium occasione rerum eisdem fratribus pertinentium aliquam mutam sive exactionem requirere audeat vel presumat Super hac igitur donationis libertate presentem paginam insignitam karaktere sigilli nostri fratribus memorati loci cum ydoneorum annotatione testium duximus porrigendam Testes autem sunt hii inclitus Otto comes palatinus Rheni dux Bawarie Ludwicus et Heinricus filii sui Rapoto comes palatinus Bawarie Uvernhardus de Schowinberch Wernhardus de Vttindorf et Lvdwicus de Hagenowe nobiles Ortolfus de Laymingen Chvnradus de Sebrvke Arbo notarius ducis Bawarie Rapoto notarius ducisse Vlricus notarius comitis de Wazzerburch Heinricus de Pyrchenwanch Wolframmus dictus Stal Vitulus de Pvorchvosin Dietricus scriba et alii quam plures Dat aput Purchvsin anno incarnationis domini MCCXL sexto X kal augusti quarte indictionis