Charter Document - 02520105
Charter Number: | 02520105 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otto dei gratia prepositus et archidiaconus Heinricus decanus totumque capitulum ecclesie Salzburgensis omnibus hoc scriptum intuentibus salutem in vero salutari Ne labantur cum tempore que geruntur in tempore scripture sagacitas humana adinvenit testimonio perennare Presentis ergo instrumenti exhibitione noverint universi quod cum ecclesia de Raitenhaselach ratione fundi seu donatione fundatoris nostre attineat ecclesie ab antiquo nos prompta voluntate et consensu unanimi ratam habemus et habere volumus omnem donationem sive concessionem em unitatisque libertatem quam dominus noster venerabilis archiepiscopus Eberhardus in quibuscumque possessionibus sive decimis pre remedio anime sue atque nostra salute monasterio contulit memorato vel etiam de bona nostra voluntate et consensu est in posterum collaturus Ut autem huius nostri consensus auctoritas permaneat inconvulsa presentem inde paginam conscribi et sigilli nostri iussimus munimine roborari Dat Salzburch anno gratie MCCXLV indictione III