Charter Document - 02520104

Charter Document - 02520104


Charter Number: 02520104
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 - 1247
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini nostri Iesu Christi pateat universis quod nos Chvnradus dei gratia comes de Wazzerburch una cum Chvnigvnde nostra consorte domum cum area in oppido nostro Wazzerburch sitam quam bone memorie Sifridus opifex magister balistarum venerabili abbati et conventui monasterii in Raytenhasila ordinis Cysterciensis Salzbvrgensis dyoecesis ultima voluntate testamento legavit iuxta piam eiusdem defuncti voluntatem ac Gerdrvdis eius relicte tenore presentium id quod factum est gratum habentes pariter atque firmum donamus monasterio iamdicto liberaliter et benigne ut eam possideat cum suis usibus in perpetuum pacifice et quiete Addentes eidem domui et monasterio prelibato in eodem oppido ius urbanum et civile quod vulgariter pvrchreht appellatur et emunitatem canonicam et quietam in perpetuum iuxta quod privilegia eidem ordini a sede apostolica concessa plene declarant In huius rei testimonium presens Privilegium nostro et nostre consortis sigillorum munimine fecimus roborari Acta sunt hec Wazzerburch VIII decimo kal octobris coram hiis testibus venerabili abbate Volrico Sewensi magistro Alberto decano Pataviensis domino Rvodigero de Celle domino Heinrico de Zayzheringen domino Alberto de Lantfritsheim domino Friderico de Harthovini domino Wichnando de Sekpach Heinrico Ottingar[io] Heinrico Otoldar[io] Reinmaro iudice vlrico filio Meinhalmi Chvnrado de Havinheim Perhtoldo prewirario Alberone Dvrchvser et aliis quam pluribus