Charter Document - 02520103

Charter Document - 02520103


Charter Number: 02520103
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1244
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

R[apoto] dei gratia comes palatinus Bawarie universis presens [s]criptum inspecturis salutem Cum ad ea que ratio iuris exposcit et persuadet honestas esse faciles debeamus maxime l tamen in hiis que ad tranquillitatem et comodum deo iugiter famulantium operantur pro nostre salutis augmento promptiores volumus inveniri Igitur notum facimus tenore presencium universis nos venerabilibus viris abbati et conventui de Reitenhaselach ordinis Cisterciensis omnia iura privilegiorum suorum quibus tam a sede apostolica quam ab imperatoria sunt maiestate muniti a nobis et ab omnibus nostris iudicibus velle inviolabiliter observari in eo videlicet ne aliquis pretextu iuris secularis alicuius vel advocacie seu feudi si quod a nobis tenetur hospiciis procurationibus pabulo aut exactionibus qualibuscumque predia eorum aut homines gravare presumat nec homines eorum ad placitum nostrum vel iudicum nostrorum sine abbatis voluntate teneantur venire cum ipsi abbati et officialibus suis liceat cognoscere de causis ipsorum et cognitas diffinire nisi aliquis ipsorum in tali crimine aut maleficio notorio fuerit deprehensus quod sentencia sit sanguinis iudicandus quia huiusmodi iudicia sibi ordo ecclesiasticus non ursurpat omni possessione tam mobili quam immobili ecclesie adiudicata reus tantum quod cingulo comprehendit ren tento seculari iudicio puniendus tradatur Et ut hec ipsis firma maneant et illesa presentem paginam nostri sigilli caractere duximus muniendam Dat apud Salzburch anno incarnationis dominice MCCXLIIII IIII kal decembris