Charter Document - 02520098

Charter Document - 02520098


Charter Number: 02520098
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

E[berhardus] dei gracia Salzburgensis archiepiscopus a[postolice] s[edis] l[egatus] omnibus tam presentibus quam futuris in perpetuum Quoniam elemosinarum erogatione l necnon beneficiis temporalibus que deo iugiter famulantibus exhibentur relaxantur peccata et inmarcescibilis glorie promeretur Corona igitur notum fieri cupimus universis nos spe remissionis peccaminum nostrorum et glorie adipiscende celestis sancte Marie in Reitenhasela et fratribus ordinis Cisterciensis ibidem deo grate serviencium et devote curiam Albolfingen sitam inter Titmeningen et Vridolfingen cum agris pascuis et omnibus attinenciis liber aliter contulisse pleno iure imperpetuum possidendum quam nichilominus fratres memorati de manibus magistri Rudegeri balistarii de Burchusen pro viginti libris rediment Salzburgensis monete pro quibus eidem a nobis fuerat obligata Ne autem hec donatio robore careat firmitatis presentem paginam nostri sigilli munimine iussimus comuniri Dat apud Salzburch anno incarnationis dominice MCCXLIIII III kal ianuarii indictione II