Charter Document - 02520096

Charter Document - 02520096


Charter Number: 02520096
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

E[berhardus] dei gracia Salzburgensis archiepiscopus a[postolice] s[edis] l[egatus] universis Christi fidelibus presencium inspectoribus salutem in omnium salvatore Que pro religiosarum domorum quiete provide statuuntur ita decet commendare memorie ne cuiusquam perversitas quolibet ausua eadem valeat infirmare Notum igitur facimus universis quod nos ob honorem dei et sue genitricis dilectis in Christo fratribus abbati et conventui sancte Marie in Raitenhaslach Cisterciensis ordinis iusticiam eorum auctoritate omnipotentis dei tenore presencium confirmamus in eo videlicet quod in advocatiis nostris seu comiciis aut districtibus in quibus ipsorum predia vel possessiones sita fuerint nemo ratione iuris advocaticii in eisdem prediis seu possessionibus a nobis habiti procurationem hospicium pabulum seu quamcumque exactionem sive situram debet accipere aut importune aliquatenus postulare Et ut immunes sint a prefatis servitiorum exhibitionibus presentem paginam ipsis super premissis tradi et sigilli nostri iussimus munimine consignari transgressores huius nostre confirmationis anathematis mucrone mulctandos Actum Salzburc anno domini Iesu Christi MCCXLIII idus marcii indictione prima anno in ciclo solari XX ciclo decemnovenali anno IX feliciter amen