Charter Document - 02520094
Charter Number: | 02520094 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus in perpetuum Que ad decorem domus dei provida deliberatione statuimus ita nos decet litterarum monimento commendare memorie ut nullus eadem quolibet ausu qualibet surreptionis astucia valeat infirmare Tenore igitur presencium cunctis fidelibus patefiat quod cum fuissemus apud monasterium sancte Marie in Raitenhaslach Cisterciensis ordinis invenimus ipsum in luminaribus subiacere non modico detrimento cui condolentes et videntes honeste contemplationis inibi conversationem tres lampadas unam in choro monachorum coram summo altari et alteram in choro fratrum conversorum et terciam in choro infirmorum ad honorem omnipotentis dei ac piissime genitricis ipsius ibidem ordinavimus donantes eidem conventui reditus trium librarum annuatim duarum librarum curtem apud fluvium Lamere que nominata est zer Lamere redditus ministrantem et tercie libre reditus annuos in Appenowe qui vulgo dicuntur pivdelgelt sperantes ex hoc eterni luminis splendorem feliciter adipisci Ut igitur hec donatio nostra circa idem monasterium rata maneat et inconcussa presentem paginam super ipsa sibi dari et sigilli nostri iussimus munimine consignari violatoribus ipsius auctoritate beatorum Petri et Pauli et patronorum nostrorum Rvberti et Virgilii excommunicationis vinculum imponentes Act Salzburc anno domini nostri Iesu Christi MCCXLIII XVI kal marcii data Salzburc eodem tempore indictione prima