Charter Document - 02520093

Charter Document - 02520093


Charter Number: 02520093
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1242 - 1246
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum omnia facta mortalium corruptioni subiaceant et oblivione quandoque depereant necesse est ut ea que conservari debent scripture aminiculo fulciantur Hinc igitur ego Goetfridus plebanus in Moeringen harum tenore noti fico universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod auctoritate gratia et consensu venerabilis domini E[berhardi] archiepiscopi Salzpurgensis quedam prediola ecclesie mee videlicet agrum et pratum in Scuzzingen prediolum in Snekenpuchel et agrum in Chobel concambio tradidi domino W[althero] venerabili abbati et ecclesie in Raitenhaslach pro quibusdam duobus aliis ipsius ecclesie prediis sitis in Moeringen quorum utrumque reddit LX denarios annuatim Ut autem tale concambium perpetuo maneat inconvulsum hanc litteram nomine mei scriptam et communitam sigilli mei robore prefate ecclesie assignavi