Charter Document - 02520092

Charter Document - 02520092


Charter Number: 02520092
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

E[berhardus] dei gratia Salzburgensis archiepiscopus a[postolice] s[edis] l[egatus] universis plebanis per nostram dioecesim constitutis salutem Cum ordo Cisterciensis tam a sede apostolica quam etiam gratia inperiali in hoc ut nulla persona ratione advocatie vel alicuius iuris secularis exactiones aut herbergarias seu pabulationes in prediis eorum vel hominum ipsorum facere debeat sit exemptus Ottonem de Walde et fratrem eius Ortlibum violatores huius libertatis qui sibi falso tale ius in ecclesiam de Raitenhaslach usurpare presumunt quod tamen ipsis coram domino duce sicut ipso testante didicimus fuit per sententiam abiudicatum excommunicationis vinculo innodamus Ideoque vobis precipiendo mandamus quatenus eosdem excommunicatos denuntietis et faciatis ab omnibus arcius evitari nullam prorsus sacramentorum gratiam preter solum baptisma parvulorum ipsorum hominibus inpendentes Datum apud Lovfen non kal decembris