Charter Document - 02520090
Charter Number: | 02520090 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus presencium inspectoribus salutem in omnium salvatore Que ad ecclesiarum commodum et profectum et maxime religiosis domibus provide disponi poterunt eo amplius constat esse laudabilia quanto personarum inibi famulancium devote domino servicia sine cessatione exhibita utique sunt accepta Hinc est quod tam presenti etati quam future posteritati volumus esse notum quod nos dilectis in Christo fratribus abbati et conventui sancte Marie in Raitenhaslach quia ipsorum monasterium ab ecclesia Salzburgensi constat esse plantatum in hac gratia duximus providendum ut liceat tam omnibus Christi fidelibus quam etiam ecclesie nostre ministerialibus predia et proprietates res mobiles seu immobiles predictis fratribus pro animarum suarum remediis libere delegare indulgentes nichilominus eisdem fratribus ut commutationem possint facere cum nostris hominibus seu ministerialibus seu alias militibus de rebus mobilibus et immobilibus liberam facultatem Ut igitur huius gratie collatio ipsis rata maneat et inconvulsa presentem paginam eis super eadem iussimus donari et sigilli nostri munimine consignari Actum apud Muldorf anno dominice incarnationis MCCXLII XVI kalendas decembris data Muldorf eodem anno et die indictione prima