Charter Document - 02520088

Charter Document - 02520088


Charter Number: 02520088
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242
Date type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otto dei gratia comes palatinus Rheni dux Bawarie presens scriptum intuentibus salutem Cum pleraque gesta hominum et contractus ex oblivionis vicio et iniquorum hominum perfidia sepius videantur debilitari necesse est ut ea que posteris relinqui volumus litterarum testimonio confirmemus Hinc est quod notum facimus universis presens scriptum intuentibus quod concambium quod factum est inter dilectum nobis conventum de Raitenhasla et plebanum de Haiming pro predio quod dicitur Eisching et portum qui dicitur Schuzing ratum volumus habere et inconcussum Ne vero quisquam huic pacto valeat obviare presentem paginam sigilli nostri munimine decrevimus roborari Dat apud Odingam anno domini MCCXLII in die sancti Martini