Charter Document - 02520086

Charter Document - 02520086


Charter Number: 02520086
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudegerus dei gratia Patauiensis episcopus universis ad quos presens littera pervenerit salutem in domino Dilecti in Christo fratres abbas et conventus in Raittenhasilah ex una parte et plebanus de Haiminge ex altera ad nostram presentiam accedentes a nobis humiliter postularunt ut commutationem bonorum subscriptorum quam simul contraxerunt admittere dignaremur presertim cum eadem permutatio profectibus ecclesie partis utriusque et utilitatibus expediret Est enim talis dictus conventus prefato plebano hubam unam in Eisschin cum suis attinentiis tradidit et donavit prefatus vero plebanus vice commutationis et recompensationis predium in Schvzzinge et agrum ibidem et passagium ibidem quod vruar vulgariter appellatur donavit dicto conventui possidenda Nos igitur considerata utilitate ecclesie utriusque petitionibus quoque partium predictarum satisfacere cupientes ipsam commutationem auctoritate litterarum presentium confirmamus Ne autem in eadem commutatione presumptuosa temeritate alicuius possit in posterum aliquid immutari presentem paginam conscribi et sigillo nostro communiri fecimus ad cautellam Data aput Tittmenninge anno domini millesimo CCXLIII non iunii