Charter Document - 02520085
Charter Number: | 02520085 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Eberhardus dei gratia Salzpurgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quorum conspectum presens scriptum devenerit salutem in eo qui salus est universorum Noverint universi tam presentes quam futuri quod nos tytulo cuiusdam concambii orti videlicet qui Wietingen appellabatur vocabulo antiquo nunc vero salina nostra predium quod vulgo Obernsvnkelberge appellatur simulque cum prato in Gozenvelde ecclesie sancte Marie in Reitenhasela eo quod prefatus ortus hactenus fratribus eiusdem loci existentibus in salina videbature attinere pro reconpensatione memorati orti et cuiusdam adhuc trans pontem prati contulimus libere et quiete perpetuo possidendum Et ut hec nostra donatio rata semper et inconvulsa permaneat sigilli nostri inpressione eam roborare decrevimus Acta sunt hec in Salzpurga anno domini MCCXLII