Charter Document - 02520081
Charter Number: | 02520081 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Otto dei gratia comes palatinus Rheni dux Bawarie omnibus fidelibus in perpetuum Cum constet homines nostris temporibus diversis negociis implicatos negligentes inveniri in divinis laudibus necessarium habemus ut eos quos videmus mundum contempnere portumque salutis petere nostros faciamus apud deum intercessores Noverint igitur universi Christi fideles tam presentium etas quam futurorum posteritas quod respectu divine gratie necnon pro remedio patris nostri pie memorie Lvdewici assentiente uxore nostra domina Agnete ducissa petitioni abbatis et fratrum in Reitenhasela clementer annuimus ita quod vecturas duorum curruum ob penuriam victualium quam huius rei gratia ex parte supplere dinoscuntur deducendi ac reducendi absque theloneo habeant plenariam libertatem Acta sunt hec in Burchvsen anno domini MCCXLI presentibus dilectis nostris Friderico preposito Ottingensi Gotfrido plebano de Purchvsen Swickero notario Perhtoldo capellano Hugone capellano Sifrido de Frowenberch Sifrido Frvmesel et aliis quam pluribus Ut autem hoc nostre concessionis beneficium ratum et inviolabile permaneat pagellam istam eis conscribi fecimus sigillique nostri appositione perpetuo ipsis possidendum communimus