Charter Document - 02520079
Charter Number: | 02520079 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
O[tto] dei gratia comes palatinus Reni dux Bawarie omnibus presentem scriptum inspecturis salutem Cum excellenciam nostram veritati deesse non deceat nec velimus maxime ubi deo famulancium iusticiam periclitari videmus igitur litterarum presencium protestamur tenore quod agente abbate Ditmaro contra Ottonem de Walde et fratrem eius Ortlibum coram nobis in presencia C[hunradi] comitis de Wazzerburch et R[apotonis] palatini Bawarie fuit sentencialiter abiudicatum omne ius seculare tam in hominibus quam in possessionibus ecclesie de Reitenhaselach quod sibi temere vendicabant Ne autem super hoc alicui dubium aliquod possit oriri presentes litteras nostri sigilli munimine duximus roborandas Dat apud Burchusen VII kal ianuarii