Charter Document - 02520075
Charter Number: | 02520075 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Arbitrium quod arbitrati sunt prior de Reitenhaslah decanus de Taufkirchn anno domini MCCXXXVIII super lite que multo tempore fuit inter ecclesiam de Reitenhaslah et ecclesiam in Perchirchen super decimis et dotibus et alio dyocesiano iure vallatum sub pena L a marcarum que solvi debent dyocesiano infra VI menses sub pena iuratoria et pignerative si altera ipsarum arbitrio contraire adtemptaverit quarum utraque iuri suo quod videbatur habere extunc renuntiaverunt et arbitrio consenserunt testibus subscriptis abbate et custode sancti Viti preposito de Illenmvnster plebano de Kolsaz plebano de Ratenkirchen plebano de Metenheim plebano de Plidolsckirchen et aliis plurimis tam laicis quam clericis honestis viris Nos arbitri prior de Reitenhaslah decanus de Taufkirchen super causa dictarum ecclesiarum arbitramur sub pena compromissa ut ecclesia in Reitenhaslah gaudeat pace super decimis ex tunc habitis sicut privilegia eius declarant Si que autem possessiones ex devotione vel comparate seu commutate de novo accesserint secundum consuetudinem ecclesiasticam decime parrochiali ecclesie persolvantur sive excolant propriis sumptibus sive locatorum Dotem in Oberhouen commutatam pro aliis possessionibus Pfepfingen et aliam volumus robore arbitrii perpetualiter permanere Si plebanus vocatus fuerit celebret in capella Oberhoue monachus celebret ibi quando vult et oblationes fidelium cedant plebani administrationi personales decime et omnia alia iura ecclesiastica preter decimas spectant ad sacerdotem Colonis eorum sine omni difficultate sacramenta exhibeantur a parrochiali ecclesia cui et fideliter obediant cum gratiarum actione et annuatim plebano solvantur LXXXX Ratisponenses in festo sancti Michahelis