Charter Document - 02520073

Charter Document - 02520073


Charter Number: 02520073
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Eberhardus dei gratia [] Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus universis presentem paginam inspecturis salutem in Christo Iesu Quos devotionis ac pie religionis commendant merita hos promovere tenemur atque diligere et ipsorum honestis ac debitis petitionibus inclinari Notum ergo sit omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis quod nos attendentes honestam conversationem et piam devotionem abbatis et sui conventus de Raitinhasilach eidem ecclesie ad subsidium fratrum ibidem commorantium conferimus ac confirmamus ad sales decoquendos ripam in Taukil que vulgo appellatur hintir der finstirn strub cum silva et rivulis ad ipsam pertinentibus ut predicti fratres possint uberius sustentari Si quis ergo temerarius huic nostre donationi ac confirmationi rebellis in posterum extiterit ac predictos fratres in eadem ripa cum suis attinentiis molestaverit aut aliquod gravamen intulerit omnipotentis dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli et beati Ruberti sciat se indignationem incurrisse et nostram excommunicationis sententiam incidisse Ut autem ista donatio atque confirmatio firma et inviolabilis perpetualiter perseveret presentem kartam eis fecimus sigilli nostri munimine roborari Dat aput Salzburg per manum magistri Bertoldi logici anno incarnationis domini MCCXXXV indictione IX XV kal novembris