Charter Document - 02520067
| Charter Number: | 02520067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1222 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam omnibus ecclesiis in imperio nostro longe lateque fundatis pro suscepta amministratione terreni principatus communem et generalem defensionem impendere tenemur profusiorem tamen et ampliorem protectionis gratiam his monasteriis que de ordine Cisterciensi derivantur exhibere cogimur quia orationum ipsorum suffragiis indesinenter fulciri credimus Proinde monasterium Reitenhasel[ach] eiusdem religionis cum omnibus attinentiis suis nunc in continenti acquisitis et in futuro per dei gratiam munificentia principum collatione fidelium acquirendis pro interventu venerabilis B[ertholdi] eiusdem loci abbatis fratrumque suorum in imperialem specialiter et nominatim suscipimus defensionem arcentes ab eis violentorum qua hucusque graviter attriti sunt oppressionem et pacem eis et quietem auctoritate imperii qua preminemus ab omnibus eos gravare volentibus firmiter indicimus Decernimus etiam ut omnes donationes prediorum suorum vinearum salinarum pascuaram vel quecumque oblationes fidelium prefatis fratribus collate fuerint nostra auctoritate firmitatem perpetuo habeant simulque cum dantibus damus confirmata plenius denuo confirmamus nominatim tamen et expresse salinam in Mulbach quam venerabilis dominus Eberhardus Salzpurgensis archiepiscopus predictis fratribus petitione chori sui et coniventia ministerialium suorum legitime contulit simul et nos auctoritate imperiali contribuimus et privilegio presenti inconcusse tenendam eis stabilimus Adicimus etiam pretaxatis augeam in Ettenowe quam dux Bawarie Lvdwicus pari devotione prememoratis contulit fratribus quam et nos una cum ipso eis possidendam conferimus et scriptis nostris appositoque sigillo perpetuo confirmamus Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona prescriptam nostre confirmationis formam aliquo direptionis ingenio cassare seu retractare intenderit iram et indignationem imperialis maiestatis se incurrisse pro certo cognoverit nisi se a presumptionis inceptis continuo rediens correxerit
