Charter Document - 02520062
Charter Number: | 02520062 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1220 - 1231 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Ludewicus palatinus comes Reni dux quoque Bauwarie omnibus fidelibus in perpetuum Noverint omnes presentia scripta legentes quod quidam Ekkehardus de Slateheim familie nostre predium quoddam Hube nomine a fratribus in Reitenhasela quindecim libris comparavit tali pacto inter vendentes et ementem interposito ut ipse et coniux sua eo tempore legitime sibi copulata et unus liberorum ipsorum predictum predium tenerent quoadusque tres ille persone in hac mortali vita superessent et singulis annis triginta denarios pro inditio proprietatis eiusdem monasterii inde persolverent Decedentibus autem tribus prefatis personis aut si aliquis eorum interim pro deo iuri suo renunciaret prememoratum predium item in possessionem et dominium fratrum remota omni artificiose calliditate libere et absolute re transiret Proinde quia scriptis et dictis utriusque partis in presentia nostri ista satis probata esse constant iusticie deesse nec volumus nec debemus et diffinitivam sententiam inde damus Decernimus et inviolabiliter conservandum precipimus ut post decessum trium predictarum personarum idem predium fratres quiete rehabeant nec aliqua nova adinventione iure suo priventur Et ut hec firma et inconcussa permaneant appositione sigilli nostri firmiter roboramus