Charter Document - 02520061

Charter Document - 02520061


Charter Number: 02520061
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1219
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et universis coabbatibus eius et fratribus sub eodem ordine deo servientibus salutem et apostolicam benedictionem Cum ordinis vestri generosa plantatio multe religionis et honestatis flores et fructus protulerit effuso longe lateque laudabilis conversationis odore apostolice sedis auctoritas considerans per Marthe sollicitudinem providendum esse Marie quieti ut orantis Marie suffragiis satagentis Marthe sollicitudo ministerii iuvaretur ne alicuius temeritatis incursus sancte conversationis otium perturbaret ordinem ipsum et privilegiis et nonnullis indulgentiis specialis gratie prerogativa munivit Nos autem qui salutifera commoda vestra benigno favore prosequimur tranquillitati vestre libenter prout possumus providemus auctoritate presentium inhibentes ne apostolice sedis legati sine speciali mandato nostro in vos excommunicationis vel suspensionis et in monasteria vestra interdicti sententias contra ea que vobis sunt ab apostolica sede concessa promulgent Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Viterbii IIII non decemb pont nostri anno IIII