Charter Document - 02520059

Charter Document - 02520059


Charter Number: 02520059
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1218
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Benefaciens dominus bonis et rectis corde dilectos filios fratres Cisterciensis ordinis in via mandatorum ipsius inoffense currentes tamquam populum acceptabilem sibi numero et merito ampliavit eisque de rore celi et terre pinguedine benedicens dilatavit locum tentorii eius dem ordinis et pelles tabernaculorum eius extendit Sed quod dolentes referimus in via hac qua ambulant superbi contra eos laqueos extendentes immo velut torrentes iniquitatis irruentes in eos ipsos bonis suis que soli domino sunt dicata non solum nequiter defraudare cum filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sint verum etiam iniquitate potentes violenter spoliare nituntur et quod gravis est nonnulli de hiis qui eos debuerant in Christi visceribus carius amplexari et favorabilius confovere ipsos immanius persequentes privilegia que ipsis a sede apostolica suis exigentibus meritis sunt indulta gestiunt penitus enervare dicendo illa fuisse omnino in generali concilio revocata vel alias intellectum privilegiorum ipsorum ita maligna interpretatione ad libitum pervertendo quod nisi os iniqua loquentium obstruatur nil restet quin predicti fratres privilegiorum suorum pene penitus fructu frustrentur per quod illi non tam eisdem fratribus quam nobis iniuriari probantur dum contra sedis apostolice indulgentias memoratos fratres temere perturbare presumunt molientes contra nostre plenitudinem potestatis dum indulta nostra irreverenter impugnant Nos igitur qui predictos fratres speciali prerogativa dilectionis et gratie amplexamur utpote qui iugiter offerentes domino suorum vitulos labiorum non solum nobis sed etiam universali ecclesie piis intercessionibus incomparabiliter suffragantur nolentes huiusmodi vexationibus eorum sabbati amaricari quietem quos potius tenemur omnimodis consolari universitatem vestram monemus et hortamur attente ac per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus supradictos fratres ob reverentiam divinam et nostram habentes in visceribus caritatis eis privilegia et indulgentias apostolice sedis eisdem concessas inviolabiliter conservetis et faciatis ab aliis conservari salva moderatione concilii generalis videlicet ut de alienis terris a tempore predicti concilii acquisitis et decetero acquirendis exsolvant decimas ecclesiis quibus ratione prediorum antea solvebantur nisi aliter cum eis duxerint componendum Alias quoque dictos fratres ab incursibus malignorum taliter defendatis quod defensores iustitie ac pietatis probemini amatores deumque vobis propitium et nos reddatis exinde favorabiles et benignos Dat Lateran II kal ianuarii pontificatus nostri anno tertio